Nel degenerato presente, che cosa rimane degli antichi costumi e degli uomini d'un tempo?, Tratto da: "Nexus" (pg 13 es 7)

« Older   Newer »
  Share  
view post Posted on 22/11/2009, 12:23

PROPRIETARIO

Group:
Amministratore
Posts:
999
Location:
Milano

Status:


Nostra vero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed evanescentem vetustate, non modo eam coloribus isdem quibus fuerat renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret. Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam, quos ita oblivione obsoletos videmus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur? Nam de viris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero iam pridem amisimus.
--------------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 22/12/2013, 14:18
 
Web  Top
0 replies since 22/11/2009, 12:23   135 views
  Share