Roma tra discordie interne e rivolte esterne, Tratto da: "Esperienze di traduzione" (pg 265 es 3)

« Older   Newer »
  Share  
view post Posted on 29/11/2009, 20:21

PROPRIETARIO

Group:
Amministratore
Posts:
999
Location:
Milano

Status:


Quae profecto orta esset - adeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant -; sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se iungebat animos. Id modo non conveniebat quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes vigiliasque esse placuerat loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores .
---------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 12:26
 
Web  Top
0 replies since 29/11/2009, 20:21   730 views
  Share