Posts written by kazimir

view post Posted: 18/1/2010, 19:12 Filosofia: Questionario sul "Manifesto" di K. Marx - Dispense & Appunti
Per la gioia di tutti voi studenti ho sistemato il questionario aggiungendo le risposte alle domande. (Realizzate da studenti)

Ricordo che le risposte non hanno valenza gnoseologica assoluta, ed è gradito qualunque suggerimento per migliorarle!

view post Posted: 18/1/2010, 18:06 Impariamo dai popoli nordici - Seneca
Omnes considera gentes in quibus Romana pax desit, Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum gentium occursat: perpetua illos hiems, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut fronde de fendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant. Miseri tibi videntur? Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit; paulatim enim voluptati sunt, quae necessitate coeperunt. Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit; vilis et hic quaeren dus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora: hoc quod tibi cala mitas videtur, tot gentium vita est. Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti? Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus in cursat: ipsa enim vexatione constringitur et radices certius figit; fragiles sunt, quae in aprica valle creverunt. Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti pos sint, multum inter formidolosa versari et aequo animo ferre, quae non sunt ma la nisi male sustinenti.
-----------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 3/1/2014, 15:07
view post Posted: 18/1/2010, 18:00 Archia maestro di studi di Cicerone - Cicerone
Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse uersatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium uel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc uideo mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec uox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios seruare possemus, huic profecto ipsi, quantum is est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus.
--------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 23/12/2013, 23:11
view post Posted: 18/1/2010, 17:56 Rivelazione della congiura di Catilina - Sallustio
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo. cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus erat. At Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit.
---------------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 12:41
view post Posted: 18/1/2010, 17:49 Elogio di Tiberio - Velleio Patercolo
Per omne belli Germanici Pannonicique tempus nemo e nobis gradumve nostrum aut praecedentibus aut sequentibus imbecillus fuit, cuius salus ac valetudo non ita sustentaretur Caesaris cura, tamquam distractissimus ille tantorum onerum mole huic uni negotio vacaret animus. Erat desiderantibus paratum iunctum vehiculum, lectica eius publicata, cuius usum cum alii tum ego sensi; iam medici, iam apparatus cibi, iam in hoc solum uni portatum instrumentum balinei nullius non succurrit valetudini; domus tantum ac domestici deerant, ceterum nihil, quod ab illis aut praestari aut desiderari posset. Adiciam illud, quod, quisquis illis temporibus interfuit, ut alia, quae retuli, agnoscet protinus: solus semper equo vectus est, solus cum iis, quos invitaverat, maiore parte aestivarum expeditionum cenavit sedens; non sequentibus disciplinam, quatenus exemplonon nocebatur, ignovit; admonitio frequens, interdum et castigatio, vindicta tamen rarissima.
---------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 6/1/2014, 00:57
view post Posted: 18/1/2010, 17:12 Eroi considerati dèi dai Germani - Tacito
Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. Sunt illis haec quoque carmina, quorum relatu, quem barditum vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur. Terrent enim trepidantve, prout sonuit acies, nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur. Adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat. Ceterum et Ulixen quidam opinantur longo illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatumque; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc exstare.
-------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 5/1/2014, 23:54
view post Posted: 18/1/2010, 17:06 L'uccisione di Cesare - Velleio Patercolo
Neque illi tanto viro et tam clementer omnibus victoriis suis uso plus quinque mensium principalis quies contigit. Quippe, cum mense Octobri in Urbem revertisset, idibus Martiis, coniurationis auctoribus Bruto et Cassio, quorum alterum promittendo consulatum non obligaverat, contra differendo Cassium offenderat, adiectis etiam consiliariis caedis familiarissimis omnium et fortuna partium eius in summum evectis fastigium, D. Bruto et C. Trebonio aliisque clari nominis viris, interemptus est. Cui magnam invidiam conciliarat M. Antonius, omnibus audendis paratissimus, consulatus collega, imponendo capiti eius Lupercalibus sedentis pro rostris insigne regium, quod ab eo ita repulsum erat ut non offensus videretur.
-----------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 6/1/2014, 00:55
view post Posted: 18/1/2010, 16:51 La morte di Pelopida - Cornelio Nepote
Conflictatus autem est cum adversa fortuna. Nam et initio sicut ostendimus exul patria caruit et cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitraretur quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset a tyranno Alexandro Pheraeo [simul cum Ismenia] comprehensus in vincla coniectus est. Hunc Epaminondas recuperavit bello persequens Alexandrum. Post id factum numquam animo placari potuit in eum a quo erat violatus. Itaque persuasit Thebanis ut subsidio Thessaliae proficiscerentur tyrannosque eius expellerent. Cuius belli cum ei summa esset data eoque cum exercitu profectus esset non dubitavit simulac conspexit hostem confligere. In quo proelio Alexandrum ut animadvertit incensus ira equum in eum concitavit proculque digressus a suis coniectu telorum confossus concidit.
--------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 00:38
view post Posted: 18/1/2010, 16:47 Salvate la patria, non me! - Cicerone
Quare, patres conscripti, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum debeo sperare [omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor, relaturos esse] gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar. [Nam neque turpis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti.] Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum videtis Neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvulus filius quem mihi videtur amplecti res publica tamquam ob sidem consulatus mei, neque ille, qui expectans huius exitum diei stat in conspectu meo, gener. Moveo his rebus omnibus, sed in eam partem, uti salvi sint vobiscum omnes, etiamsi me vis aliqua oppresserit, potius, quam et illi et nos una rei publicae peste pereamus.
----------------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 23/12/2013, 23:10
view post Posted: 18/1/2010, 16:41 Onori resi a Trasibulo - Cornelio Nepote
Huic pro tantis meritis honoris corona a populo data est, facta duabus virgulis oleaginis: quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria. Bene ergo Pittacus ille, qui in VII sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, `Nolite, oro vos, inquit id mihi dare, quod multi invideant, plures etiam concupiscant. Quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent. Nam parva munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt'. Illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit. Hic sequenti tempore cum praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo interfectus est.
-------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 00:37
view post Posted: 18/1/2010, 16:36 Onori resi ad Alcibiade (+ analisi) - Cornelio Nepote
His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, proinde ac si solus advenisset. Sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas res accidisse eius opera. Itaque et Siciliae amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent. Neque id sine causa arbitrari videbantur. Nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. Hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen unum omnes illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis laureis taeniisque vulgo donabatur. Ille lacrumans talem benevolentiam civium suorum accipiebat reminiscens pristini temporis acerbitatem.
---------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE E ANALISI



Edited by kazimir - 24/12/2013, 00:35
view post Posted: 17/1/2010, 16:01 Lati positivi della vecchiaia - Cicerone
Quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis? An ne illas quidem vires senectuti relinquemus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat? Quo quidem opere quid potest esse praeclarius? Mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avi tui duo, L. Aemilius et P. Africanus, comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint. Etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectutis; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam, quam adulescentia fuisset.
------------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 23/12/2013, 23:48
view post Posted: 15/1/2010, 15:37 Cicerone dichiara Antonio hostis della patria - Cicerone
Frequentia vestrum incredibilis, Quirites, contioque tanta, quantam meminisse non videor, et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert et spem recuperandae. Quamquam animus mihi quidem numquam defuit, tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. Quodsi id ante facere conatus essem, nunc facere non possem. Hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. Nam est hostis a senatu nondum verbo adpellatus, sed re iam iudicatus Antonius. Num vero multo sum erectior, quod vos quoque illum hostem esse tanto consensu tantoque clamore adprobavistis. Neque enim, Quirites, fieri potest, ut non aut ii sint impii, qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis, contra quem iure arma sumpta sunt. Hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse, senatus hodierno die sustulit. C.Caesar, qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur, maximis senatus laudibus ornatus est.
--------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 23/12/2013, 23:44
view post Posted: 15/1/2010, 15:22 Filosofia: Appunti sul Romanticismo - Dispense & Appunti
Ecco un pratico schema che riassume brevemente i concetti e le caratteristiche fondamentali del Romanticismo filosofico.
Creato da una Professoressa di filosofia, perciò affidabile.
view post Posted: 15/1/2010, 15:19 Filosofia: Questionario sul Romanticismo - Dispense & Appunti
Ecco un questionario guida per lo studio del Romanticismo filosofico.

Edited by kazimir - 2/3/2010, 18:07
777 replies since 1/9/2006