Posts written by kazimir

view post Posted: 1/5/2010, 10:09 Non diciamo: "poveri vecchi!" - Cicerone
Non tutti i vecchi hanno grandi imprese da ricordare; ma molti sanno comunque godere e sfruttare al meglio i loro ultimi anni.

Quorsus igitur haec tam multa de Maximo? Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestres navalesve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit, vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos neque umquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, cum ex eo quaereretur, cur tam diu vellet esse in vita, 'Nihil habeo,' inquit, 'quod accusem senectutem.' Praeclarum responsum et docto homine dignum.
-------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 23/12/2013, 23:39
view post Posted: 1/5/2010, 10:01 Che carattere! - Valerio Massimo
Naturalmente Catone si mostrò serio ed irremovibile fin da ragazzino.

Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiae defuit: nam cum in domo M. Drusi avunculi sui educaretur, et ad eum tribunum pl. Latini de civitate inpetranda convenissent, a Q. Poppedio Latii principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios apud avunculum adiuvaret, constanti vultu non facturum se respondit. Iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. Tunc Poppedius in excelsam aedium partem levatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est: nec hac re ab incepto moveri potuit. Expressa est itaque illa vox homini: 'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam parvum, quo senatore ne sperare quidem nobis civitatem licuisset'. Tenero ergo animo Cato totius curiae gravitatem percepit perseverantiaque sua Latinos iura nostrae civitatis adprehendere cupientes reppulit.
----------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 6/1/2014, 00:29
view post Posted: 1/5/2010, 09:56 Un generale ballerino - Cornelio Nepote
Descrivendo la vita di Epaminonda, un grande generale tebano appassionato anche di musica e di ballo, Nepote sa di urtare la sensibilità dei Romani. Premette quindi un consiglio: mai giudicare le abitudini di un popolo dal proprio punto di vista.

Epaminondas Polymnidis filius. Thebanus. De hoc priusquam scribimus haec praecipienda videntur lectoribus ne alienos mores ad suos referant neve ea quae ipsis leviora sunt pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. Scimus enim musicen nostris moribus abesse a principis persona saltare vero etiam in vitiis poni; quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. Cum autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae nihil videmur debere praetermittere quod pertineat ad eam declarandam. Quare dicemus primum de genere eius deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus; tum de moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt; postremo de rebus gestis quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus.
-------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 00:46
view post Posted: 27/4/2010, 14:25 New world family forum - Spam
al posto di fare pubblicità perchè non richiedi direttamente un'affiliazione? ^_^
view post Posted: 14/4/2010, 21:52 Storia: Crollo della borsa di Wall Steet del '29 - Dispense & Appunti
Ecco uno schema a punti riassuntivo della situazione americana e delle cause che hanno portato al crollo della borsa di Wall Street nel 1929.
Realizzato da una professoressa di Storia-Filosofia
view post Posted: 12/4/2010, 17:59 Eroica morte di una libertà - Tacito
Fine di Epicharis, la liberta romana che cospirò contro Nerone e si suicidiò strangolandosi pur di non rivelare il nome dei suoi complici. Non prima, però, di aver sopportato "vilirmente" atroci torture.

Atque interim Nero recordatus Volusii Proculi indicio Epicharin attineri ratusque muliebre corpus impar dolori tormentis dilacemri iubet. At illam non uerbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina spemerentur, peruicere quin obiecta denegaret. Sic primus quaestionis dies contemptus. Postero cum ad eosdem cruciatus retraheretur gestamine sellae ( nam dissolutis membris insistere nequibat ), uinclo fasciae, quam pectori detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto indidit ceruicem et corporis pondere conisa tenuem iam spiritum expressit, clariore exemplo libertina mulier in tanta necessitate alienos ac prope ignotos protegendo, cum ingenui et uiri et equites Romani senatoresque intacti tormentis carissima suorum quisque pignorum proderent.
------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 6/1/2014, 00:06
view post Posted: 12/4/2010, 17:48 L'inizio della cena di Trimalcione - Petronio
I convitati si mettono a tavola dove vengono serviti da valletti orientali che cantano.

Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus triclinium, occurrit nobis ille idem servus, pro quo rogaveramus, et stupentibus spississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae." Ad summam, statim scietis, ait, cui dederitis beneficium. Vinum dominicum ministratoris gratia est." Tandem ergo discubuimus, pueris Alexandrinis aquam in manus nivatam infundentibus, aliisque insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitate tollentibus. Ac ne in hoc quidem tam molesto tacebant officio, sed obiter cantabant. Ego experiri volui an tota familia cantaret, itaque potionem poposci. Paratissimus puer non minus me acido cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret. Pantomimi chorum, non patris familiae triclinium crederes.
---------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 12:30
view post Posted: 12/4/2010, 17:40 Vi mostrerò io come uscire dai guai - Sallustio
Un certo Umbreno, per conto di Lentulo, avvicina i legati degli Allobrogi e li convince ad allearsi con i Catilinari.

[Lentulus] Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatum notus erat atque eos noverat. Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare: "At ego", inquit, "vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis."
----------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 12:53
view post Posted: 12/4/2010, 17:36 Cos'è la vita di un uomo rispetto all'eternità del tempo? - Seneca
Per consolare Marcia, che ha perso un figlio piccolo, Seneca si sofferma sul concetto di relatività di tempo e spazio.

Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes: minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mensura quam mundi, utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur. Quid ergo interest id extendere cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo? Uno modo multum est quod vivimus, si satis est. Licet mihi vivaces et in memoriam traditae senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos: cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa brevissimi longissimique aevi differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non vixerit. Deinde sibi maturus decessit; vixit enim quantum debuit vivere, nihil illi iam ultra supererat.
-------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 5/1/2014, 23:36
view post Posted: 12/4/2010, 17:31 Non si deve piangere troppo - Seneca
E' morto Flacco; Seneca invita Lucilio a moderare le lacrime per la morte dell'amico: bisogna evitare l'ostentazione del dolore.

Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant; lacrimandum est, non plorandum. Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse? Quaeris unde sint lamentationes, unde immodici fletus? Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur sed ostendimus; nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam! Est aliqua et doloris ambitio.
----------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 5/1/2014, 23:23
view post Posted: 7/4/2010, 15:00 Il Marocco si affida al sole: metà del Paese sarà alimentato ad energia solare - News dal web
Image and video hosting by TinyPic

Pare che il Marocco abbia a disposizione 3000 ore di sole all’anno, quindi non deve sorprendere che il governo locale si stia preparando a realizzare cinque impianti a pannelli solari entro i prossimi 10 anni. Gli impianti genereranno il 40% dell’elettricità di cui ha bisogno il Paese.
Appena 2 Gigawatts di energia solare basteranno per almeno la metà dei 32 milioni di persone che vivono in Marocco, mentre l’intero progetto non dovrebbe superare il costo di 6,7 miliardi di euro.
L’Italia non sarà il Marocco, in termini di sole, ma non è certo un paese artico. E forse per una volta potrebbe prendere esempio dal Nord Africa, invece che continuare a guardarlo dall’alto della sua “nucleare” occidentalità.

Articolo originale
Sito di provenienza: Gizmodo IT
view post Posted: 31/3/2010, 19:15 RCA AirPower: Ricarichiamo il telefono col segnale Wi-Fi - News dal web
Image and video hosting by TinyPic

Fra qualche anno potremmo dire addio ai classici caricabatteria di parete. L’ azienda americana RCA ha da poco annunciato che entro la prossima estate verranno commercializzati i cosiddetti AirPower. Si tratta di piccoli dispositivi, di dimensioni piuttosto contenute, i quali riescono a trasformare il segnale Wi-Fi in energia elettrica. Gli AirPower, non fanno altro che accumulare tutta questa energia, per poi trasferirla sul telefono cellulare.

Stando alle prime indiscrezioni, sembrerebbe che per poter effettuare una ricarica completa, l’AirPower necessita di circa 6-7 ore di esposizione alle onde del segnale Wi-Fi. I tecnici hanno anche annunciato che in futuro si potrà arrivare ad integrare questi dispositivi, anche all’interno di un telefono cellulare, una fotocamera, ecc.

Articolo originale
Sito di provenienza: Android Up
view post Posted: 26/3/2010, 17:34 Raiperunanotte vince la scommessa online - News dal web
Lo streaming di Raiperunanotte, il programma di Michele Santoro, ha totalizzato 120mila accessi contemporanei e circa 1 milione e 700mila visitatori unici. Su Repubblica.it sono stati raggiunti i 60mila accessi unici contemporanei. Si è trattato di un grande successo mediatico multi-piattaforma.

Image and video hosting by TinyPic

Raiperunanotte, la trasmissione di Michele Santoro, andata in onda ieri su satellite, digitale terrestre, radio e Web è stato senza dubbio uno degli eventi mediatici più importanti degli ultimi anni. Senza entrare nel merito degli argomenti trattati, per chi nutre interesse nei confronti del mondo Web e delle TLC bisogna certamente sottolineare il successo di audience.

Il servizio di streaming del sito di Raiperunanotte ha totalizzato 120mila accessi contemporanei e circa 1 milione e 700mila visitatori unici. Un record, considerando l'orario notturno (la trasmissione è durata tre ore, dalle 21 alle 24) e ovviamente i problemi di connessione che affliggono il paese. Non bisogna inoltre dimenticare che anche Repubblica.it ha battuto un suo personale record: 60mila accessi unici contemporanei che hanno saturato la banda disponibile.

Raiperunanotte è stata proiettata su decine di maxischermi, in tutta Italia, ma anche resa disponibile su Repubblica tv, Corriere tv, Skytg24, Rainews24, Current e YouDem. Il multi-piattaforma ha funzionato senza particolari problemi tecnici. Considerando che si è trattata di una diretta, qualche microfono mal funzionante e un solo RVM in blocco (poi rimandato) possono essere considerati "incidenti" appartenenti alla norma.

Articolo originale
Sito di provenienza: Tom's hardware
view post Posted: 25/3/2010, 15:43 Se vi piacciono le magie di Photoshop, questa vi sembrerà incredibile - Passione fotografia
Questa è certamente una delle cose più incredibili che abbiamo mai visto. Pensate che togliere elementi dalle immagini con Photoshop, adesso, sia facile? Beh, date un’occhiata al video e preparatevi ad una lunga serie di “naaaaaaaaaaaa!”, “maddai!”, “incredibile”.
E’ la funzione di riempimento basata sul contenuto del nuovo Photoshop, illustrata da Brian O’Neil Hughes, Product Manager di Photoshop. Buon divertimento. Dovrebbe uscire, insieme a tutta la Adobe Creative Suite 5 il 12 aprile prossimo.



Articolo originale
Sito di provenienza: Gizmodo IT
view post Posted: 23/3/2010, 21:20 Plinio "sponsor" - Plinio il Giovane
Lo scrittore raccomanda a un amico un insegnante per il figlio.

Videor ergo demonstrare tibi posse Iulium Genitorem. Amatur a me; iudicio tamen meo non obstat caritas hominis, quae ex iudicio nata est. Vir est emendatus et gravis, paulo etiam horridior et durior, ut in hac licentia temporum. Quantum eloquentia valeat, pluribus credere potes, nam dicendi facultas aperta et exposita statim cernitur; vita hominum altos recessus magnasque latebras habet, cuius pro Genitore me sponsorem accipe. Nihil ex hoc viro filius tuus audiet nisi profuturum, nihil discet quod nescisse rectius fuerit, nec minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur, quibus imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat. Proinde faventibus dis trade eum praeceptori, a quo mores primum mox eloquentiam discat, quae male sine moribus discitur. Vale.
---------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 12:36
777 replies since 1/9/2006