Posts written by kazimir

view post Posted: 18/3/2010, 20:14 La morte è una liberazione da tutti i mali - Seneca
Seneca scrive a Marcia, inconsolabile per la perdita del figlio: la morte non è lo spauracchio agitato dai poeti.

Quid igitur te, Marcia, movet? Utrum quod filius tuus decessit an quod non diu vixit? Si quod decessit, semper debuzlsti dolere; semper enim scisti moriturum. Cogita nullis defunctum alis adfici, illa quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in
illa Iibertate tam Iaxa ullos iterum iyrannos: Iuserunt ista poetae et vanzls' nos agitavere terroribus. Mors dolorum omnium exsolutio est et finis ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in antequam illam tranquillitatem in qua nasceremur iacuimus reponit. Si mortuorum aliquis mzlseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est; id enim potest aut bonum aut malum esse quod aliquid est; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit. Mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam: non potest id fortuna tenere quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est.
-----------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 5/1/2014, 22:43
view post Posted: 18/3/2010, 19:53 I vecchi, con il loro senno, sono il sostegno dello Stato - Cicerone
Catone il Censore nel De Senectute si rivolge a Scipione Emiliano, ricordandogli la grandezza del nonno, vissuto sino a tarda età in ottime condizioni mentali.

Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi reliquias persequare! cuius a morte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret? Nec enim excursione nec saltu nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio, ratione, sententia; quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum. Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis.
----------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 23/12/2013, 23:27
view post Posted: 18/3/2010, 19:47 Contro Verre solo imputazioni ben precise - Cicerone
Cicerone ha già parlato dei reati commessi da Verre durante la questura. E ora si appresta ad affrontare le malefatte da lui commesse come coadiutore del governatore Cilicia, tralasciando quelle dell'epoca di Silla.

Quid hoc homine faciatis aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella voluntatem neglexerit ac violarit, eosque ambo non modo deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. Nolite, quaeso, iudices, brevitate orationis meae potius quam rerum ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum necessario est, ut omnia vobis quae mihi constituta sunt possim exponere. Quam ob rem quaestura istius demonstrata primique magistratus et furto et scelere perspecto, reliqua attendite. In quibus illud tempus Sullanarum proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis propriisque criminibus accusabo. Quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusatione circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite.
-----------------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 23/12/2013, 23:20
view post Posted: 18/3/2010, 19:40 Come è bella la campagna - Cicerone
Cicerone ha appena elogiato gli uomini di un tempo, rudi e virtuosi campagnoli. Ora si chiede: c'è una vita più bella di quella di campagna?

Num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione, quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidem desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus. Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco, haedo, agno, gallina, lacte, caseo, melle. Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio. Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam? Brevi praecidam: agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius; ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque adlectat senectus. Ubi enim potest illa aetas aut calescere vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius?
-------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 23/12/2013, 23:18
view post Posted: 18/3/2010, 19:33 Tre oratori a confronto - Tacito
Siamo all'inizio del Dialogus de oratoribus. Tacito ci presenta tre dei personaggi che a breve si troveranno a discutere della decadenza dell'oratoria: Giulio Secondo e Marco Apro, i due più celebri avvocati del tempo, di cui Tacito era stato allievo, e Curiazio Materno, un avvocato stanco del foro che si era dato al teatro.

Nam postero die quam Curiatius Maternus Catonem recitaverat, cum offendisse potentium animos diceretur, tamquam in eo tragoediae argumento sui oblitus tantum Catonem cogitasset, eaque de re per urbem frequens sermo haberetur, venerunt ad eum Marcus Aper et Iulius Secundus, celeberrima tum ingenia fori nostri, quos ego utrosque non modo in iudiciis studiose audiebam, sed domi quoque et in publico adsectabar mira studiorum cupiditate et quodam ardore iuvenili, ut fabulas quoque eorum et disputationes et arcana semotae dictionis penitus exciperem, quamvis maligne plerique opinarentur, nec Secundo promptum esse sermonem et Aprum ingenio potius et vi naturae quam institutione et litteris famam eloquentiae consecutum. Nam et Secundo purus et pressus et, in quantum satis erat, profluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam maiorem industriae et laboris gloriam habiturus, si ingenium eius nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur.
---------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 5/1/2014, 23:59
view post Posted: 17/3/2010, 17:36 La morte di Augusto - Velleio Patercolo
Tiberio e Augusto viaggiano insieme per alcuni giorni: il primo ha come meta l'Illirico; il secondo è diretto in Campania. A Benevento si dividono. Pochi giorni dopo il padre manda a chiamare il figlio adottivo perchè sta molto male.

Venitur ad tempus, in quo fuit plurimum metus. Quippe Caesar Augustus cum Germanicum nepotem suum reliqua belli patraturum misisset in Germaniam, Tiberium autem filium missurus esset in Illyricum ad firmanda pace quae bello subegerat, prosequens eum simulque interfuturus athletarum certaminis ludicro, quod eius honori sacratum a Neapolitanis est, processit in Campaniam. Quamquam iam motus imbecillitatis inclinataeque in deterius principia valetudinis senserat, tamen obnitente vi animi prosecutus filium digressusque ab eo Beneventi ipse Nolam petiit: et ingravescente in dies valetudine, cum sciret, quis volenti omnia post se salva remanere accersendus foret, festinanter revocavit filium; ille ad patrem patriae expectato revolavit maturius. Tum securum se Augustus praedicans circumfususque amplexibus Tiberii sui, commendans illi sua atque ipsius opera nec quidquam iam de fine, si fata poscerent, recusans, subrefectus primo conspectu alloquioque carissimi sibi spiritus, mox, cum omnem curam fata vincerent, in sua resolutus initia Pompeio Apuleioque consulibus septuagesimo et sexto anno animam caelestem caelo reddidit.
--------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 6/1/2014, 01:10
view post Posted: 17/3/2010, 17:29 L'ascesa di Agricola - Tacito
Agricola inizia la sua carriera come comandante militare; potendo far leva non solo sulle sue qualità intrinseche, ma anche sul confronto con colleghi pigri e incapaci.

Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, absens absolutus est. Causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes. Et ea insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri Agricolam non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti; nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum. Ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum. Quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque auris verberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore pronum deterioribus principem extimulabant. Sic Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps agebatur.
-----------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 5/1/2014, 23:56
view post Posted: 17/3/2010, 17:26 Stratagemma di Annibale - Cornelio Nepote
Annibale, per sfuggire ai Romani, giunge a Creta. Qui, consapevole dell'avidità degli isolani, inventa uno stratagemma per salvare il suo denaro. Riesce cos' ad arrivare nel Ponto con tutti i suoi beni.

Antiocho fugato verens, ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. Vidit autem vir omnium callidissimus in magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium. Magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium. Amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento. Eas praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura custodiunt non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret. Sic conservatis suis rebus Poenus illusis Cretensibus omnibus ad Prusiam in Pontum pervenit. Apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exercuit adversus Romanos.
-----------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 00:42
view post Posted: 17/3/2010, 17:11 Il calendario di Romolo - Macrobio
Macrobio spiega come funzionasse il calendario di Romolo: il numero di giorni in ogni mese; le Calende, le None e le Idi; l'accorgimento per cui qualunque fosse il numero dei giorni del mese, si mantenevano lo stesso spazio di tempo tra Idi e Calende.

Romulus, cum ingenio acri quidem sed agresti statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri. Quia non continuo evenit ut eodem die semper appareat, sed modo tardius modo celerius ex certis causis videri solet, contigit ut, cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius, pauciores darentur: et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus addixit. Sic factum est ut alii triginta et unum alii undetriginta sortirentur dies. Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die repraesentari placuit: et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos. Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur dies inter Kalendas suas et Nonas habebat. Hinc aliis quintus a Kalendis dies aliis septimus Nonas facit.
-----------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 12:28
view post Posted: 17/3/2010, 17:05 Un'eclissi di luna - Curzio Rufo
Nell'esercito di Alessandro Magno un'eclissi di luna semina il panico: l'ignoranza porta a credere che essa sia una sorta di punizione per aver superato i limiti imposti all'uomo. Sta per scoppiare una rivolta quando interviene il grande condottiero...

Biduo ibi stativa rex habuit: in proximum deinde pronuntiari iter iussit. Sed prima fere vigilia, luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedavit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est. Dis invitis in ultimas terras trahi se querebantur: iam nec flumina posse adiri nec sidera pristinum servare fulgorem, vastas terras, deserta omnia occurrere; in unius hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi, fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem, caelum vanis cogitationibus petere. Iam pro seditione res erat, cum ad omnia interritus duces principesque militum frequentes adesse praetorio iubet, Aegyptiosque vates, quos caeli ac siderum peritissimos esse credebat, quid sentirent expromere iubet.
---------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 01:22
view post Posted: 17/3/2010, 17:00 Ai cattivi va sempre bene? Meglio! - Seneca
"Dio non avrebbe potuto inventare un sistema migliore per svilire le cose desiderate dagli uomini: le dà ai peggiori e le nega ai migliori." Cos' scrive Seneca nel passo immediatamente precedente...

"At iniquum est virum bonum debilitari aut configi aut alligari, malos integris corporibus solutos ac delicatos incedere." Quid porro? non est iniquum fortes viros arma sumere et in castris pernoctare et pro vallo obligatis stare vulneribus, interim in urbe securos esse praecisos et professos inpudicitiam? Quid porro? non est iniquum nobilissimas virgines ad sacra facienda noctibus excitari, altissimo somno inquinatas frui? Labor optimos citat: senatus per totum diem saepe consulitur, cum illo tempore vilissimus quisque aut in campo otium suum oblectet aut in popina lateat aut tempus in aliquo circulo terat. Idem in hac magna re publica fit: boni viri laborant, inpendunt, inpenduntur, et volentes quidem; non trahuntur a fortuna, sequuntur illam et aequant gradus; si scissent, antecessissent. Hanc quoque animosam Demetri fortissimi viri vocem audisse me memini: 'hoc unum 'inquit 'de vobis, di inmortales, queri possum, quod non ante mihi notam voluntatem vestram fecistis; prior enim ad ista venissem ad quae nunc vocatus adsum. Vultis liberos sumere? vobis illos sustuli. Vultis aliquam partem corporis? sumite: non magnam rem promitto, cito totum relinquam. Vultis spiritum?
---------------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 3/1/2014, 15:12
view post Posted: 17/3/2010, 16:53 Ritorno trionfale di Ottaviano e instaurazione della pax Augusta - Velleio Patercolo
Velleio Patercolo, con un'interpretazione decisamente di parte, racconta il trionfale ritorno a Roma di Ottaviano dopo il lungo periodo di guerre civili; celebra poi la restaurazione della res publica e l'inizio della pax augusta.

Caesar autem reversus in Italiam atque urbem quo occursu, quo favore hominum omnium generum, aetatum, ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest. Nihil deinde optare a dis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus post reditum in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentaverit. Finita vicesimo anno bella civilia, sepulta externa, revocata pax, sopitus ubique armorum furor, restituta vis legibus, iudiciis auctoritas, senatui maiestas, imperium magistratuum ad pristinum redactum modum [, tantummodo octo praetoribus adlecti duo. Prisca illa et antiqua rei publicae forma revocata. Rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; leges emendatae utiiiter, latae salubriter; senatus sine asperitate nec sine severitate lectus.] Principes viri triumphisque et amplissimis honoribus functi adhortatu principis ad ornandam urbem inlecti sunt.
----------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 6/1/2014, 01:08
view post Posted: 17/3/2010, 16:44 Aberrazione dei cibi costosi - Seneca
Seneca condanna i cobi raffinati ed interpreta la ricerca spasmodica di piatti preziosi come ennesima dimostrazione di furor.

O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus? quid mercaturis? quid vastatione silvarum? quid profundi perscrutatione? Passim iacent alimenta quae rerum natura omnibus locis disposuit; sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno inritant. Libet dicere: "quid deducitis naves? Quid manus et adversus feras et adversus homines armatis? Quid tanto tumultu discurritis? Quid opes opibus adgeritis? Non vultis cogitare quam parva vobis corpora sint? Nonne furor et ultimus mentium error est, cum tam exiguum capias, cupere multum? Licet itaque augeatis census, promoveatis fines, numquam tamen corpora vestra laxabitis."
------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 3/1/2014, 15:09
view post Posted: 17/3/2010, 16:35 Gaio Giulio Cesare - Velleio Patercolo
Velleio Patercolo traccia un ritratto di Cesare che ne mette in luce la nobiltà di natali e l'eccellenza in molti campi.

Secutus deinde est consulatus C. Caesaris, qui scribenti manum iniicit et quamlibet festinantem in se morari cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus familia et, quod inter omnis antiquitatis studiosos constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro, sed sobrio neque iracundo simillimus, qui denique semper et cibo et sommo in vitam, non in voluptatem uteretur, cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus [atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret nullo metu compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam,] habuissetque fere duodeviginti annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est, magis ministris Sullae adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad necem mutata veste dissimilemque fortunae suae indutus habitum nocte urbe elapsus est.
--------------------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 6/1/2014, 01:06
view post Posted: 16/3/2010, 21:23 Inflessibilità di Scipione - Varie
Nell'ultima fase della guerra civile tra Cesare e i pompeiani in Africa, Scipione uccide un centurione e prende gravi provvedimenti contro i veterani. Altrettanto inflessibile risulta il suo avversario Cesare.

Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni. 'ab ducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos.' sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.
------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 6/1/2014, 01:16
777 replies since 1/9/2006