| ||
Velleio Patercolo ricorda sinteticamente la morte di tutti gli avversari di Ottaviano, insistendo sul fatto che nessuno di loro cadde per mano o per ordine del futuro principe.
Proximo deinde anno persecutus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit, adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra frustratis custodibus inlata aspide morsu eius, sane expers muliebris metus, spiritum reddidit. Fuitque et fortuna et clementia Caesaris dignum, quod nemo ex his, qui contra eum arma tulerant, ab eo iussuve eius interemptus est. D. Brutum Antonii interemit crudelitas. Sextum Pompeium ab eo devictum idem Antonius, cum dignitatis quoque servandae dedisset fidem, etiam spiritu privavit. Brutus et Cassius ante, quam victorum experirentur animum, voluntaria morte obierunt. Antonii Cleopatraeque quis fuisset exitus narravimus. Canidius timidius decessit, quam professioni eius, qua semper usus erat, congruebat. [Ultimus autem ex interfectoribus Caesaris Parmensis Cassius morte poenas dedit.] ---------------------------------------------------------------------------- VAI ALLA TRADUZIONE Edited by kazimir - 6/1/2014, 01:02 |