L'universo è stato creato per l'uomo, Tratto da: "Nexus" (pg 13 es 6)

« Older   Newer »
  Share  
view post Posted on 22/11/2009, 12:21

PROPRIETARIO

Group:
Amministratore
Posts:
999
Location:
Milano

Status:


Principio ipse mundus deorum hominumque causa factus est, quaeque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque hominum domus aut urbs utrorumque; soli enim ratione utentes iure ac lege vivunt. Ut igitur Athenas et Lacedaemonem Atheniensium Lacedaemoniorumque causa putandum est conditas esse omniaque, quae sint in his urbibus eorum populorum recte esse dicuntur, sic, quaecumque sunt in omni mundo, deorum atque hominum putanda sunt. Iam vero circumitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent; nulla est enim insatiabilior species, nulla pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior; eorum enim cursus dimetati maturitates temporum et varietates mutationesque cognovimus. Quae si hominibus solis nota sunt, hominum facta esse causa iudicandum est.
------------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 22/12/2013, 14:16
 
Web  Top
0 replies since 22/11/2009, 12:21   2286 views
  Share