La guerra contro Veio va continuata!, Tratto da: "Esperienze di traduzione" (pg 142 es 4)

« Older   Newer »
  Share  
view post Posted on 22/11/2009, 15:01

PROPRIETARIO

Group:
Amministratore
Posts:
999
Location:
Milano

Status:


Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. Perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostrae finem captis Veiis imposuerimus. Si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia, quam procul ab domo? Quot terras, quot maria distans? Nos intra vicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget. Scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet. Septiens rebellarunt; in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur;[...]Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet?
-----------------------------------------------------------------

VAI ALLA TRADUZIONE



Edited by kazimir - 24/12/2013, 12:12
 
Web  Top
0 replies since 22/11/2009, 15:01   629 views
  Share